AETAS

AETAS
AETAS
nude, quae vulgo Maioritas, dicitur, cum quis suae tutelae est. Unde qui nondum aetatem hanc attigit, infra aetatem esse dicitur, in LL. Longobard. l. 2. tit. 29. §. 2, 3, 4. etc. Intra aetatem constituti, in l. 3. Cod. Theod. de Sponsal. Alias Aetas perfecta, 25. annorum, in L. ult. Cod. de His qui ven. aet. et alibi passim; contra imperfecta, pupillaris, in l. 3. Cod. Theodos. de Sponsal. et ultim. Instit. de Attiliano tutore etc. Etiam plena aetas, maioritas, aetas 21. annor. Quoniam Attach. c. 91. §. 2. De herede vero cum sit 14. annorum, vel ultra, usque ad plenam aetatem, si se mutaverit sine licentia domini sui, etc. In Charta Iohannis Regis Hierosolym. A. C. 1214. apud Car. du Fresne, Scire vos volumus, quod consuetudo antiqua et per ius approbata talis est in Regno Franciae, quod nullus ante viginti et unum annos potest vel debet trahi in causam de re, quam pater eius teneret sine placito, cum decessit. Vide Ius Feudale Saxonum tit. 18. §. 2. Legitima quoque aetas, quae apud Longobardos fuit annor. 19. in LL. Longobard. l. 2. tit. 29. §. 1. et LL. Luithprandi Regis tit. 74. §. 1. In specie, Aetas Baroniae in Charta Matthaei Ducis de Montmorenciaco A. C. 1274. quâ quis nempe a tutela liber Baroniam seu terram suam tueri potest; aetas itidem 21. annorum. In veter. vero Consuetud. Franciae l. 2. in masculo est 15. ann. in foemella 14. Haec Aetas plena in Burgensibus est, cum haeres denarios discrete sciverit numerare et pannos ulnare et alia negotia paterna exercere; Sic non definitur tempus sed per sensum et maturitatem suam, apud Bractonum l. 2. c. 37. In milite, quem vulgo Chevalier Galli dicunt, est 21. annorum completorum, ita ut 22. attigerit, apud Eundem ibid. in Feminis, quoad Feudum Militare, est 14. annorum completorum, in Regiam Maiest. l. 2. c. 41. §. 3. seu 15. annorum, ut vult Bractonus loc. cit. Quoad matrimonium autem, 12. annorum expletorum, in LL. Luithprandi Regis tit. 86. etc. Vide Car. du Fresne Glossar. Nec sine gravi ratione Iuvenes ante 25. aetatis annum ad honores publicos non admittunt LL. Civiles, namque animorum impetus tales nondum regere apti sunt, nec ullam adhuc rerum experientiam habent. Cicer. Iuvenibus nec animus rebus gerendis occalluit, nec usum dedit bene suadendi. Unde hodieque in Imperio Romano Electorum filii ad hereditarii Electoratus administrationem non admittuntur, ante annum aetatis 18. In Imperatore tamen aetas definita non est: electus enim est Otto III. puer; Henricus III. annô 12. Henricus IV. annô 8. Fridericus II. annô 20. Wenceslaus annô 15. Carolus V. annô 19. plerumque tamen et hic aetas matura attenditur, etc. Vide plura infra in voce Maior, it. ubi de Vilia seu Villia Lege annali, quae unicuique Magistratui idoneam aetatem definivit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Aetas — (lat.), 1) Alter, bes. Lebensalter; Ae. legitĭma (Ae. major, Ae. perfecta), gesetzliches Alter, Großjährigkeit, s. Alter; Ae. minor, Minderjährigkeit, s. ebd.; Ae. canonĭca (Kanonisches Alter), das Alter, welches einer erreicht haben muß, um ein… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aetas — Aetas, Alter, aetatis auf Grabschriften, = seines Alters …   Herders Conversations-Lexikon

  • aetas — index age, lifetime Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Aetas — Aeta Les Aetas sont une population vivant dans la partie nord des Philippines sur l île de Luçon. On suppose qu il s agit des habitants indigènes des Philippines, présents bien avant l arrivée des Austronésiens venus de Taiwan il y a 4 000… …   Wikipédia en Français

  • Aetas Lumpini — (Бангкок,Таиланд) Категория отеля: 5 звездочный отель Адрес: 1030/4 Rama 4 Road, Thungma …   Каталог отелей

  • Aetas Bangkok — (Бангкок,Таиланд) Категория отеля: 5 звездочный отель Адрес: 49 Phloenchit Road Soi Ru …   Каталог отелей

  • Aetas Residence — (Бангкок,Таиланд) Категория отеля: 5 звездочный отель Адрес: 51 Soi Ruamrudee, Ploen …   Каталог отелей

  • Aetas coitalis — lytinio akto amžius statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Aetas coitalis ryšiai: platesnis terminas – pastojimo amžius …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Aetas conceptus — pastojimo amžius statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Aetas conceptus ryšiai: platesnis terminas – nėštumas siauresnis terminas – apvaisinimo amžius siauresnis terminas – lytinio akto amžius siauresnis terminas – menstruacinis amžius… …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

  • Aetas fecundationalis — apvaisinimo amžius statusas T sritis embriologija atitikmenys: lot. Aetas fecundationalis ryšiai: platesnis terminas – pastojimo amžius …   Medicininės histologijos ir embriologijos vardynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”